- SCACARII Barones
- SCACARII Baronesappellantur in Anglia Magnates, qui in Scario seu Scaccario Iudicum vice funguntur, quorum praecipuus Capitalis Baro Scacarii appellatur. Desumebanturii primitus, ex Curiae Baronibus, h. e. ex Magnatibus, qui ratione feudorum a Rege nude pendebant et ei hominium praestabant: hinc Mylordi vulgo dicti, quô nomine de maiori Nobilitate viros compellari in ea gente notum. Et quidem deligebantur arbitriô Principis antiquitus, postmodum perpetui facti et Curiae ascripti sunt, sub Henrico III. an Eduardo I. de quorum illo Matthaeus Paris. A. C. 1244. statuisse eum scribit. Ut duo Iustitiarii eligerentur in Banco, et duo itidem Barones in Scacario constituerentur. Vide de pfaerogativa et auctoritate horum Baronum Nigrum librum Scacarii parte 1. c. 4. Catalogum vero habes apud Henr. Spelmann. d. l. Significat autem Scacarium proprie apud anglos Curiam, in qua res Fisci pertractantiur, in aula scil. Westmonasteriensi, Anglic. The Eschecquer vel The cherker; id quod bis in anno fit, in Paschate videl. et in Festo S. Michaelis, quô tempore Vicecomites computa sua reddere tenentur. Officiarii eius recensentur varii in Fleta l. 2. c. 27. §. 4. Thesaurarius, Cancellarius, Barones scacarii, Clericus Regis, duo Camerarii, Constabularii et Marescalli, Clerici Scriptores rotulorum, Miles Argentarius etc. Neque vero tantum de rebus Piscalibus ibi, sed etiam de fendis, iuribus ac libertatibus Regni, aliisque cognosci, legas ibid. Aliquando vero Scacarium iisdem Anglis pro ipso Fisco seu Aerario Rego sumitur, quod aeratium Regis in eadem aede, ubi Iudices Scacarii consident, asservetur etc. Sed et Scancarium dictum olim est, in Normanniae Ducatu, suprema Curia, in qua adpellationes, ab inferioribus Iudicibus, supremô Iure diiudicabantur, quod totidem vicibus, iisdemque temporibus, uti de Anglico diximus, siebat. Postmodum vero Normanniae illud Scacarium, in Parlamentum Rotomagi erectum est. Vide Monasticon Anglic. Tom. 2. p. 995. Vocis originem quod attinet, Spelmannus aliique a Szonico Schatz, i. e. thesaurus, eam arcessunt, Macri Fratres Scaccaritum. quasi Saccarium,dici volunt; Car. du Fresne Scacarium, Normannicum praesertim, nomen accepit a loco, in quo Iudicia suprema exercebantur, sic dicto, quod illius pavimentum ressellis quadratis diversicoloribus instratum esset, tabellae instar, in qua scacorum ludô luditur. Sic enim ex Necrologio Eccl. Carnot. vocem usurpari observat, Scacatium de aurichalco et marmore in pavimento Chori. Vel certe a mensa, cui adsidebant Iudices, a quâ Scacarium Anglicum denominatum, testatur Gervasius Tilesber. ubi scacarium virgulis distinctum exhibet, quomodo olim etiam erant hodieque alvei lusorii, uti videre est apud Gruterum 1049. 1. et Salmas. ad Vopisc in Proculo c. 13. Cuiusmodi tabulas memoriae subministrandae gratiâ Trapezitas seu Mensarios olim habuisse, scribit in Aspilogia Spelmannus. Vide praefatum Car. du Fresne in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.